BEVERA vel BEVERIS

BEVERA vel BEVERIS
BEVERA, vel BEVERIS
vulgo la riviere de Bieure, Parisinis la Riviere des Gobelins, a nomine celebrium insectorum, qui fluviô hôc olim feliciter ad tingenda coccina, in suburbanis S. Marcelli, tisi sunt: Item la riviere de Gentilly, a vico novissimo, quem alluit, fluvius Galliae est, inde Lutetiam decurrens, per cuius suburbana delatus, duobus alveis in Sequanam fertur. Oritur inter Guidonis curtem et Fontanetum Floridum: atque Cauciacum ad Boves, Choisy aux Boeufs, Buc, Ioiacum, Iouy en Iosas, Beveram vicum, Autoniacum Pontem, Pontem Antoniacensem, Laiacum, (Lay) Caticantum Cachant, Arcolium Arcuevil, Gentillia cum attingit, ac demum Sequanâ recipitur: Rivus ignobilis, sed no???unquam subitis incrementis saevus. Item Bevero, in extremis Carnutum finibus, non longe ab Ambacia Turonum fluens, le Beuveron: accipit Beveram amniculum, la Bieure, nec procul a castro Blesensium Calvo monte, in Ligerim influit. Hadr. Vales. Notit Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PARISIORUM Ager — aliis Parisiacus terminus, vel pagus appellatur. Eius finibus nunc continentur a dextra ripa Sequanae Francia proprie dicta, non tamen tota. Ager Parisiacus (le Parisis) veteris Pagi vix quinta portio · et Alnetum (l Aunay) a vico cognom. A… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”